monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 3, 2
Sed et alii quoque duces similiter cum falangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt.